Jump to content

Bene advenisti in Vicipaediam!

E Vicipaedia
Pagina mensis

Amphitryon, vel apud Plautum Amphitruo, (Graece Ἀμφιτρύων), in mythologia Graeca est filius Alcaei (Tirynthis regis) et Astydamiae, id est nepos Persei, Andromedae et Pelopis. Alcmenam, filiam Electryonis, uxorem duxit, e qua genuit Iphiclem qui uno die ante fratrem Herculem natus esse dicitur, a Iove ex eadem Alcmena genitum.

Electryoni regi Mycenarum, et patruo suo et sororis Anaxo marito, succurrit Amphitruo, cum filii Pterelae regnum invaserunt et gregem boum secum rapuerunt. Nam armentum redemit et filiam regis, Alcmenam, sponsam accepit. Mycenas igitur servaturus erat, Electryone expeditionem adversus Teleboas parante, cum casu infelici socerum interfecit : nam in bovem furentem fustem iniecit qui cornibus resiluit et caput regis feriit. Electryone mortuo Thebas in exsilium profectus a rege Creonte benigne acceptus caede lustratus est. Alcmena secuta quidem est, sed nubere ei noluit nisi prius fratres suos a Pterelai filiis occisos vindicasset. Tum auxilium Creontem rogavit, qui negavit sese copias ei praebiturum nisi prius fines suos volpe Teumesia a Dionyso missa liberasset. Fatale autem erat hanc volpem a nemine umquam capi posse. Tum Amphitruo amico Atheniensi Cephalo persuasit ut venationi interesset cum cane quodam quem ex Creta a Minoe per uxorem Procrida dono acceperat. Quem canem persequentem nulla fera umquam effugere poterat. Cum fata duorum animalium contraria essent nec exitus reperiri posset, tandem et canem et volpem Iuppiter in saxa vertit. Sic Amphitruo cum exercitu Thebano Oechaliam, oppidum regis Pterelai, in insula Tapho sitam, obsedit. Pterelao autem capillus aureus in coma erat, a patre Neptuno/Poseidone datus, ut pignus immortalitatis. Quamdiu rex vixit urbs capi non potuit donec filia regis, Comaitho, amore pulchri Amphitruonis perdita, capillum fatalem fraude secuit : sic misere periit Pterelas. Nec meritum virginis agnovit nec gratias ei egit Amphitruo, sed indignitate proditionis commotus, capta urbe, puellam necari exempli gratia iussit. Interea Iuppiter speciem Amphitruonis prae se ferens ad Alcmenam contendit, victoriam et poenas a Pterelao datas ei nuntiat ac singula facta tam accurate narrat ut Alcmene ne dubitarit quidem, quin maritus suus fuisset. Itaque cum deo concubuit, e quo concubitu Hercules genitus. Cum rem resciit Amphitruo, uxorem comburere voluisse a nonnullis mythographis dicitur et Iovem pluendo rogum extinxisse. Contra in comoedia Plautina Amphitruo voluntatem Iovis veretur nec quicquam contra uxorem temptat
Nuntii

2026

Andreas Burnham
Andreas Burnham
Certaminis logotypus
Certaminis logotypus
Alphonsus de Galarreta, FSSPX
Alphonsus de Galarreta, FSSPX
Alanus Greenspan
Alanus Greenspan
  • 22 Iunii: Alanus Greenspan, pristinus praeses systematis aerarii foederalis Americae, centum annos natus moritur.
  • 12 Iunii: Elon Musk primus fit, qui 1000000000000 dollariorum Americanorum accumulaverit.
Leo XIV
Leo XIV
Sebastianus Sawe
Sebastianus Sawe
Emblema missionis cum nominibus astronautarum
Emblema missionis cum nominibus astronautarum
  • 6 Aprilis: Artemis II cum quattuor astronautis Lunam circumvolat et 11 Aprilis feliciter in Tellurem revertitur.
Mojtaba Khamenei
Mojtaba Khamenei
Olympia hiemalia 2026
Olympia hiemalia 2026
Translatio hebdomadalis
Juryeonggu anno 1975 in photographemate impressum
Juryeonggu anno 1975 in photographemate impressum

Hanc paginam Latine converte s.t.p.:

it:Juryeonggu ??
Alea duodecim faciebus aevi “regni Sillae uniti” Coreae (668–935)
Participatio tua

de / en / eo / es / ia / it / no / ro / ru / tl

Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.

Opes et commendationes
Eruditio Latina

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.

Alia incepta

Vicipaedia a Vicimedia Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:

Vicilibri Vicilibri
Tractatus enchiridiaque
Victionarium Victionarium
Dictionarium liberum
Vicicitatio Vicicitatio
Citationum collectio
Vicimedia Communia Communia
Thesaurus imaginum et sonorum
Vicifons Vicifons
Fontes liberae
Viciversitas Viciversitas
Libera instrumenta discendi
Vicispecies Vicispecies
Index specierum
Vicidata Vicidata
Repositorium datorum liberum
Vicifunctiones Vicifunctiones
Repositorium functionum liberum
MediaWiki MediaWiki
Programma interretiale vici liberum
Vicivia Vicivia
Directorium viaticum liberum
Vicinuntii Vicinuntii
Nuntii liberi
Meta Meta
Inceptorum Vicimediorum coordinatio
Incubator Incubatrix
Vicipaediae nondum probatae